Arcana Coelestia (Potts) n. 1343

Previous Number Next Number See English 

1343. Quod 'Eberus' fuerit gens, quae gens Hebraea ut a suo patre nominata, et quod per eam significetur Ecclesiae secundae Antiquae cultus in genere, constat a Verbi historicis ubi passim nominatur; ex illa gente quia ibi cultus novus incohatus, omnes vocati sunt Hebraei qui similem cultum habuerunt: cultus eorum fuit qualis postea restauratus apud Jacobi posteros; et ejus praecipuum constabat in eo quod Deum suum appellaverint Jehovam et quod sacrificia habuerint. Antiquissima Ecclesia unanimiter agnovit Dominum, et Ipsum Jehovam nominavit, ut constat quoque a primis capitibus Geneseos et alibi in Verbo: Antiqua Ecclesia, hoc est, illa quae fuit post diluvium, etiam agnovit Dominum, et Ipsum appellavit Jehovam, illi imprimis qui internum cultum habuerunt et dicti sunt 'filii Shemi'; ceteri qui in externo cultu fuerunt, agnoverunt quoque Jehovam, et Ipsum coluerunt; sed cum cultus internus factus est externus, et magis cum idololatricus, et cum unaquaevis gens habere coepit suum deum quem coluit, gens Hebraea retinuit nomen Jehovae, et appellavit Deum suum Jehovam, et in hoc distinguebantur a ceteris gentibus: [2] Jacobi posteri in Aegypto, cum cultu externo, etiam perdiderunt hoc quod Deus eorum appellaretur Jehovah, immo ipse Moses; quare instructi sunt omnium primum quod Jehovah esset Deus Hebraeorum, et Deus Abrahami, Isaci et Jacobi, ut constare potest ab his apud Mosen, Jehovah dixit ad Mosen, Intrabis tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicetis ad eum, Jehovah Deus Hebraeorum obviam venit nobis; et nunc eamus, quaeso, iter trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro, Exod. iii 18:

apud eundem, Dixit Pharaoh, Quis Jehovah, cujus audiam vocem, ad dimittendum Israelem? non novi Jehovam, etiamque Israelem non dimittam; et dixerunt, Deus Hebraeorum obviam venit nobis; eamus, quaeso, iter trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro, Exod. v 2, 3. [3] Quod Jacobi posteri perdiderint in Aegypto, cum cultu, etiam nomen Jehovae, constare potest ab his apud Mosen, Dixit Moses ad Deum, Ecce ego cum venero ad filios Israelis, et dixero ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos, et dixerint mihi, Quodnam nomen illius? quid dicam ad eos? et dixit Deus ad Mosen, Sum Qui Sum; et dixit, Ita dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos; et dixit amplius Deus ad Mosen, Ita dices ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum, Deus Abrahami, Deus Isaci, et Deus Jacobi, misit me ad vos; hoc Nomen Meum in aeternum, Exod. iii 13-15;

[4] inde patet quod etiam Moses nesciverit, et quod distinguerentur a ceteris per nomen Jehovae Dei Hebraeorum; inde etiam alibi Jehovah nominatur Deus Hebraeorum, Dices ad Pharaonem, Jehovah Deus Hebraeorum misit me ad te, Exod. vii 16:

Intra ad Pharaonem, et loquere ad eum, Sic dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Exod. ix 1, 13:

Intravit Moses et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad eum, Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Exod. x 3:

apud Jonam, Hebraeus ego, et Jehovam Deum caelorum ego timens, i 9:

tum quoque apud Samuelem, Audiverunt Philistaei vocem acclamationis, dixerunt, Quae vox acclamationis magnae hujus in castris Hebraeorum? et cognoverunt quod arca Jehovae venisset ad castra; Philistaei... dixerunt,... Vae nobis, quis liberabit nos e manu Deorum magnificorum horum? hi illi dii, qui percusserunt Aegyptios omni plaga in deserto; estote in viros, Philistaei,... ne serviatis Hebraeis, 1 Sam. iv 6, 8, 9;

ibi quoque patet quod gentes distinguerentur per deos quos nominarent et quod gens Hebraea per Jehovam. [5] Quod alterum essentiale cultus gentis Hebraea constituerint sacrificia, patet quoque a locis supra adductis Exod. iii 18; v, 2, 3; tum ex eo quod Aegyptii abominati sint gentem Hebraeam propter hunc cultum, ut constat ex his apud Mosen, Dixit Moses, Non rectum ad faciendum sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro; ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos? Exod. viii 22 [A.V. 26];

quare etiam Aegyptii abominati sunt gentem Hebraeam, usque adeo ut nec cum iis comedere panem vellent, Gen. xliii 32; inde quoque patet quod posteritas Jacobi non sola fuerit gens Hebraea, sed omnes qui talem cultum habuerunt, quare etiam terra Canaan vocatur terra Hebraeorum tempore Josephi, Josephus dixit, Furto ablatus sum e terra Hebraeorum, Gen. xl 15. [6] Quod sacrificia apud idololatras in terra Canaane fuerint, multis constare potest; sacrificabant enim suis diis, Baalibus et aliis; praeter quod Bileamus, qui fuit e Syria ubi Eberus, seu unde gens Hebraea antequam posteri Jacobi venerunt in terram Canaanem, non modo sacrificia obtulit, sed etiam Jehovam Deum suum vocavit; quod 'Bileamus e Syria, unde gens Hebraea,' Num. xxiii 7; quod 'sacrificia obtulit,' Num. xxii 39, 40; xxiii 1-3, 14, 29; quod 'Jehovam Deum suum vocavit,' Num. xxii 18, et passim ibi. Quod de Noaho, cap. viii vers. 20, dicatur quod obtulerit holocausta Jehovae, non est historicum verum, sed historicum factum, quia per 'holocausta' significatum sanctum cultus, ut ibi videatur. Ex his nunc patet quid per '(x)Eberum' seu per 'gentem Hebraeam' significetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church