Arcana Coelestia (Potts) n. 1362

Previous Number Next Number See English 

1362. Quod 'Terahus' fuerit filius Nahoris et quoque gens ab illo ut a suo patre nominata et quod per illum significetur cultus idololatricus, prius ostensum est: quod Terahus fuerit gens, inde constare potest quod gentes ex filiis ejus oriundae illum agnoverint ut suum patrem; sicut etiam filii Jacobi seu Judaei, et Israelitae, tum Ismaelitae, Midianitae et alii, Abramum; Moabitae et Ammonitae Lotum; quae gentes tametsi non ab illis sed a filiis eorum nominatae, usque tamen quando omnes agnoscunt communem patrem, seque vocant filios {1}ejus, ut filios Terahi, seu filios Abrahami, seu filios Loti; per unumquemque eorum significatur gens in communi sensu, ita hic per Terahum, Abramum, Nahorem et Lotum, sunt enim gentium stirpes seu radices: sicut posteri Jacobi quorum omnes a duodecim filiis ejus nominati sunt, sed usque vocantur Jacob et Israel; tum quoque semen et filii Abrahami, Joh. viii 33, 39. @1 eorum I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church