1379. Ex his quoque constare potest quod ambulationes et translationes spirituum et progressiones quae saepissime conspiciuntur, nihil aliud sint quam mutationes status; hoc est, quod sicut mutationes loci appareant in mundo spirituum, sed sicut mutationes status in caelo; similiter ac plura alia quae repraesentativa sunt et conspicua ibi sistuntur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.