Arcana Coelestia (Potts) n. 1388

Previous Number Next Number See English 

1388. Alterum genus perceptionis est, ut dictum, quod commune est omnibus, angelis in summa perfectione, et spiritibus secundum qualitatem ejus, quod nempe ad primum adventum alterius sciant qualis est, etiamsi nihil loquatur; manifestat se ilico per influxum quendam mirabilem; noscitur spiritus qua non solum qua bonitate est sed etiam qua fide, dumque loquitur, ex singulis vocibus; spiritus malus, qua malitia et qua infidelitate, dumque loquitur, ex singulis vocibus; et hoc tam manifeste ut nusquam fallat. Aliquod simile apparet apud homines, qui quoque ex alterius gestu, vultu, loquela, nosse quandoque possunt quid cogitat, tametsi loquela aliter testatur; quae scientia apud hominem est naturalis, trahens originem a spirituum indole quod talis, sic ab ipsius hominis spiritu, et ejus communicatione cum mundo spirituum; perceptio haec communicativa inde ducit suum principium quod Dominus velit ut omnia bona sint communicabilia et quod omnes ex amore mutuo afficiantur et sic felices sint; inde talis perceptio inter spiritus quoque universaliter regnat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church