Arcana Coelestia (Potts) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. Antiquitus soli habitare dicti sunt qui a Domino ducti sicut homines caelestes, quia non amplius infestabant illos mala seu mali spiritus; repraesentatum hoc quoque in Ecclesia Judaica per id quod expulsis gentibus soli habitarent; quare aliquoties in Verbo praedicatur de Ecclesia Domini quod sola, ut apud Jeremiam, Surgite, ascendite ad gentem quietam, habitantem confidenter,...non valvae, et non vectis ei, solus{1} habitant, xlix 31:

in prophetia Mosis, Habitavit Israel confidenter, solus, Deut. xxxiii 28: manifestius adhuc in prophetia Bileami, En populum, solus habitat, et inter gentes non reputatur, Num. xxiii 9;

ubi 'gentes' pro malis. Haec posteritas Antiquissimae Ecclesiae non habitare voluit sola, hoc est, non esse caelestis homo seu ut caelestis homo duci a Domino, sed inter gentes esse, sicut Ecclesia Judaica; et quia id cupivit, dicitur 'non bonam esse, ut sit homo solus is'; qui enim cupit, jamdum in malo est, et ei conceditur. @ 1 Heb. (badad)='in separation, separately,' and is used adverbally. S. here uses the simple form of the adjective, though we should have expected solum. In n. 9496 he uses solitarii, as Sch. does.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church