1440. 'Transivit Abram per terram usque ad locum Shechem': quod significet alterum statum Domini cum caelestia amoris Ipsi apparerent, constare potest ab illis quae praecedunt et ex ordine omnium; ex illis quae praecedunt quod pergeret ad caelestia amoris et quod pervenerit ad illa, quae significata sunt per 'quod exiverint ad eundum in terram Canaan, et quod venerint in terram Canaan': ex ordine omnium, quod postquam perrexerit ad caelestia et pervenerit ad illa, tunc apparuerint Ipsi; in caelestibus est ipsa lux animae, quia in illis est ipsum Divinum, hoc est, Ipse Jehovah; et quia Dominus conjungeret Humanam Essentiam Divinae cum ad caelestia pervenit, non potuit aliter quam quod Jehovah Ipsi appareret.