1485. 'Et Abramo benefecit propter illam': quod significet quod scientifica apud Dominum multiplicata sint, constat ex significatione 'benefacere' quod sit locupletari: praedicatur hoc de scientia quae significatur per 'Pharaonem,' quod benefecerit 'Abramo,' hoc est, Domino puero, et hoc 'propter illam' hoc est, propter verum intellectuale quod desideravit; desiderium veri erat, ex quo locupletatio.