1489. 'Propter verbum Sarai uxoris Abrami': quod significet propter verum adjungendum caelesti, constat a Significatione 'uxoris,' proinde 'Sarai uxoris,' quod sit verum adjungendum caelesti, de quo supra ad vers. 12. Ita se res habet: nisi scientifica quae usum, praestiterunt in pueritia ut rationalis fiat homo, destruantur, sic ut nihili sint, nusquam potest verum conjungi caelesti; scientifica illa prima sunt ad plurimam partem terrestria, corporea, mundana; utcumque praecepta sunt Divina quae puer haurit, usque non aliam ideam habet de illis quam ex talibus scientificis; quare quamdiu adhaerent infima illa scientifica ex quibus ideae, non elevari mens potest: apud Dominum similiter, quia natus ut alius homo et instruendus ut alius, sed secundum ordinem Divinum qui talis, ut dictum: describitur in his quae de Abramo in Aegypto, ordo Divinus quomodo Externus Homo conjungitur Interno apud Dominum, ut etiam Externus fieret Divinus.