1543. Quod 'ascendit Abram ex Aegypto' significet quod a scientificis quae Dominum reliquerunt, constat a significatione 'Abrami' quod per illum repraesentetur Dominus; tum a significatione 'Aegypti' quod sit scientia; etiam a significatione 'ascendere,' nam ascendere praedicatur, cum ab inferioribus quae sunt scientifica, emergit ad superiora quae sunt caelestia, quare in Verbo 'ascendere ab Aegypto in terram Canaan,' quod saepe occurrit, similia involvit.