156. Vers. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. 'Os de ossibus, et caro de carne' significat proprium externi hominis; 'os,' proprium non ita vivificatum; 'caro,' proprium vivificatum: 'vir' autem significat internum hominem, qui quia copulatus est externo homini ita ut in versu sequente dicitur, vocatur proprium hoc 'uxor,' quae prius 'mulier': 'hac vice' significat quod nunc ita factum sit, quia mutatus status.