Arcana Coelestia (Potts) n. 1563

Previous Number Next Number See English 

1563. 'Et etiam Loto eunti cum Abramo': quod significet externum hominem qui apud Dominum, constat a repraesentatione 'Loti' quod sit sensualis homo, seu quod idem est, externus. Quod internum et externum sit apud unumquemvis hominem, seu quod idem, quod homo internus et externus sit, unicuique intra Ecclesiam notum est, de quibus videantur quae prius n. 978, 994, 995, 1015. Externus homo vitam suam principaliter accipit ab interno, hoc est, a spiritu seu ab anima ejus, inde est ipsamet ejus vita in communi, quae vita non singulariter seu distincte recipi potest ab externo homine nisi ejus organica vasa aperiantur quae erunt recipientia particularium et singularium interni hominis; vasa illa organica quae erunt recipientia, non aperiuntur nisi mediis sensibus qui imprimis sunt auditus et visus, et sicut aperiuntur ita influere potest internus homo cum particularibus et singularibus; aperiuntur mediis sensibus illa per scientifica et cognitiones, tum per voluptates et jucunditates; per illa quae intellectus sunt, per haec quae voluntatis: [2] ex his constare potest, quod nusquam aliter fieri queat quam quod apud externum hominem tunc se insinuent scientifica et cognitiones quae non concordare possunt cum veris spiritualibus, et quod se insinuent voluptates et jucunditates quae non concordare possunt cum bonis caelestibus; sicut omnia illa quae spectant corporea, mundana et terrestria ut fines, quae cum spectantur ut fines, tunc trahunt externum hominem extrorsum et deorsum, et sic removent ab interno; quare nisi talia prius discutiuntur, nequaquam potest internus homo concordare cum externo, ideo antequam concordare potest internus homo cum externo, talia prius removenda sunt. Haec quod remota aut separata sint apud Dominum, repraesentatur et significatur per Loti separationem ab Abramo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church