1572. Quod 'pastores pecoris Abrami' sint caelestia quae sunt interni hominis et quod 'pastores pecoris Loti' sint sensualia quae sunt externi hominis, constat ab illis quae prius dicta: per caelestia quae sunt 'pastores pecoris Abrami,' intelliguntur caelestia in cultu quae sunt interni hominis; per 'pastores pecoris Loti' intelliguntur sensualia quae in cultu, quae sunt externi hominis, quae non concordant cum caelestibus cultus interni hominis; haec quomodo se habent, constat ab illis quae prius ostensa sunt.