Arcana Coelestia (Potts) n. 1577

Previous Number Next Number See English 

1577. Quod 'ne quaeso sit contentio inter me et inter te' significet quod nulla discordia debeat esse inter utrumque, constare potest ab illis quae prius dicta sunt. Quod concordiam seu unionem interni hominis cum externo attinet, plura arcana sunt quam ut usquam edici queunt; internus homo et externus nusquam apud ullum hominem uniti sunt, nec uniri potuerunt, nec uniri possunt, solum apud Dominum, quare etiam in mundum venit: apud homines qui regenerati sunt, apparet tanquam uniti sint, sed sunt Domini, nam quae concordant sunt Domini, quae autem discordant sunt hominis. [2] Sunt duo apud internum hominem, nempe caeleste et spirituale, quae duo unum constituunt cum ex caelesti est spirituale; vel quod idem, sunt duo apud internum hominem, bonum et verum; haec duo unum constituunt cum ex bono verum; vel quod etiam est idem, sunt duo apud internum hominem, amor et fides; haec duo unum constituunt cum ex amore fides; vel quod etiam est idem, sunt duo apud internum hominem, voluntas et intellectus; haec duo unum constituunt cum ex voluntate intellectus: manifestius adhuc capi potest per solem ex quo lux; si ex sole luci inest et calor et lumen sicut tempore veris, tunc omnia inde vegetantur et vivunt, at si ex sole luci non inest calor, ut tempore hiemis, tunc omnia inde torpent et moriuntur: [3] inde constat quid internum hominem constituit; quid autem externum, inde patet; apud externum hominem omne est naturale, ipse enim externus homo est idem ac naturalis homo; tunc dicitur internus homo uniri externo, quando caeleste spirituale interni hominis influit in naturale externi, et facit ut unum agant, inde naturale etiam fit caeleste et spirituale, sed inferius caeleste et spirituale, seu quod idem, inde externus homo etiam fit caelestis et spiritualis, sed exterius caelestis et spiritualis: [4] internus homo et externus sunt prorsus distincti, quia caelestia et spiritualia sunt quae afficiunt internum hominem, sed naturalia externum; verum tametsi distincti, usque sunt uniti, nempe cum caeleste spirituale interni hominis influit in naturale externi, et hoc disponit ut suum: apud Dominum solum unitus fuit Internus Homo Externo, sed apud nullum alium hominem nisi quantam Dominus uniit et unit; solum amor et charitas, seu bonum, est quod unit, et nusquam aliquis amor et charitas, hoc est, aliquod bonum nisi a Domino: talis unio est quae per haec verba Abrami intenditur, 'ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos'; [5] quod dicatur 'inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos,' ita se habet: sicut in interno homine sunt duo, nempe caeleste et spirituale, quae, ut dictum, unum constituent, ita quoque in externo homine; caeleste ejus appellatur bonum naturale, spirituale ejus appellatur verum naturale; 'ne sit contentio inter me et inter te' spectat bonum, ne scilicet interni hominis bonum ab externi hominis bono dissideat; et 'ne contentio sit inter pastores meos et inter pastores tuos' spectat verum, ne scilicet interni hominis verum ab externi hominis vero dissideat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church