Arcana Coelestia (Potts) n. 1582

Previous Number Next Number See English 

1582. 'Si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram': quod significet separationem, constat a significatione 'dextrae et sinistrae'; dextrum et sinistrum est nihil aliud quam respectivum quoddam, non est certa plaga, nec est certus locus, ut constare potest ex eo quod tam oriens quam occidens, tam meridies quam septentrio, possit esse a dextris, etiam a sinistris, secundum hominis aspectum; similiter se habet cum loco; 'terra Canaan' nec dici potuit a dextra nec a sinistra nisi respective: ubicumque Dominus est, ibi est centrum, inde dextrum et sinistrum; ita 'Abramus' per quem repraesentatus Dominus, sive huc sive illuc recesserit, usque tamen repraesentativum fuit apud illum, et quoque terra {1}; sicut quod perinde fuerit, si Abramus fuerit in terra Canaane vel si fuerit alibi; comparative sicut dignissimus ad mensam, locus ubi sedet est supremus, inde loca ad dextram et sinistram; quare 'ire ad dextram aut sinistram' erat formula optionis qua significata separatio. @1 So I, but perhaps terram should be read.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church