1589. 'Sicut terra Aegypti veniendo Zoar': quod significet scientifica ab affectionibus boni, constare potest a significatione 'Aegypti,' de qua n. 1164, 1165, in bono sensu, n. 1462, quod sit scientia, et a significatione 'Zoar' quod sit affectio boni; Zoar erat urbs non procul a Sodoma, quo etiam fugit Lot cum per angelos ereptus incendio Sodomae, de quo Gen. xix 20, 22, 30; et praeterea Zoar nominatur Gen. xiv 2, 8; Deut. xxxiv 3; Esai. xv 5; Jer. xlviii 34, ubi quoque significat affectionem; et quia affectionem boni, etiam in sensu opposito, quod commune, affectionem mali. [2] Sunt tria quae externum hominem constituunt, nempe rationale, scientificum, et sensuale externum; rationale est interius, scientificum est exterius, sensuale hoc est extimum; rationale est per quod internus homo conjungitur externo; quale est rationale, talis est conjunctio; sensuale externum est hic visus et auditus; sed rationale in se nullum est nisi affectio influat in illud et faciat illud activum utque vivat; inde sequitur quod tale sit rationale qualis affectio; cum affectio boni influit, tunc fit affectio boni in rationali affectio veri; contrarium, cum affectio mali; quia scientificum se applicat rationali et est ejus instrumentale, sequitur etiam quod affectio influat in scientificum et disponat; nam nusquam aliquid vivit apud externum hominem quam affectio; causa est quia affectio boni descendit ex caelesti, hoc est, ab amore caelesti, qui vivificat omne in quod influit, immo etiam vivificat affectiones mali seu cupiditates; bonum enim amoris a Domino continue influit, et quidem per internum hominem in externum; sed homo qui in affectione mali seu cupiditate est, is pervertit bonum; sed usque manet inde vita; quod ut percipiatur, comparative videatur ex objectis quae recipiunt solis radios; quaedam sunt quae pulcherrime recipiant, et in pulcherrimos colores vertant, sicut adamas, rubinus, hyacinthus, sapphirus, et alii lapides pretiosi; at sunt quae non ita recipiunt, sed in turpissimos colores vertunt; constare quoque ab ipsis hominum geniis potest; sunt qui bona alius cum omni affectione recipiunt, et sunt qui vertunt in mala: inde constare potest quid sit scientia ab affectionibus boni quae significatur per 'terram Aegypti veniendo Zoar,' cum rationale est 'sicut Hortus Jehovae.'