1593. 'Et profectus Lot ab oriente': quod significet illa apud externum hominem quae recedunt ab amore caelesti, constat ex significatione 'orientis' quod sit Dominus, ita omne caeleste, de qua prius n. 101; et quia per oriens significatur Dominus, inde sequitur quod oriens hic sit Internus Domini Homo Qui Divinus: ita quod externus homo recederet ab interno, significatur hic per quod 'Lot profectus ab oriente.'