1602. Quod 'Jehovah dixit ad Abram' significet quod Jehovah ita locutus ad Dominum, constare potest ex sensu interno Verbi, in quo Dominus per 'Abramum' intelligitur; tum quoque ex ipso statu in quo tunc fuit, qui hic quoque describitur quod nempe externa quae impedirent, remota sint, quae significantur per haec, 'postquam separatus est Lot ab illo': Dominus quoad Internum Hominem fuit Divinus quia natus a Jehovah, quare cum nihil impediret a parte Externi Hominis, sequitur quod viderit omnia ventura: et quod hoc apparuerit tunc sicut 'locutus Jehovah,' est quia coram Externo Homine; quoad Internum Hominem Unus erat cum Jehovah, sicut Ipse Dominus docet apud Johannem,
Dixit Philippus, Monstra nobis Patrem;... dixit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui videt Me, videt Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit?... credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 6, 8-11.