Arcana Coelestia (Potts) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. Omnes leges veri et recti fluunt a principiis caelestibus seu ab ordine vitae caelestis hominis, nam totum caelum est caelestis homo ex eo quod Dominus Solus est Homo caelestis, estque Omne in omnibus et singulis caeli et caelestis hominis; inde vocantur caelestes: quia a principiis caelestibus, seu ab ordine vitae caelestis hominis, omnis lex veri et recti, principaliter lex conjugiorum, descendit; conjugium caeleste est ex quo et secundum quod erunt omnia conjugia in terris; quod tale est quod Unus Dominus et unum caelum, seu una Ecclesia cujus caput Dominus; conjugiorum lex inde, quod unus erit vir et una uxor; et cum ita est, repraesentant conjugium caeleste, et exemplar sunt caelestis hominis. Haec lex non solum revelata est viris Antiquissimae Ecclesiae, sed etiam interno eorum homini inscripta; quare vir tunc non nisi quam unam uxorem habuit et unam domum constituit; at cum posteri eorum interni homines desierunt esse et externi facti, tunc plures uxores ducebant. Quia Antiquissimae Ecclesiae viri conjugiis Suis repraesentabant conjugium caeleste, amor conjugialis erat illis quasi caelum et caelestis felicitas; sed cum declinavit Ecclesia, felicitatem non amplius percipiebant in amore conjugiali sed in delectatione ex pluribus, quod est externi hominis; hoc a Domino vocatur durities cordis, propter quam iis a Mose permissum ut plures uxores ducerent, sicut Ipse Dominus docet, Propter duritiem cordis vestram scripsit Moses vobis praeceptum hoc; ab initio autem creationis masculum et feminam fecit eos Deus; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, eruntque duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed una caro; quod ergo Deus conjunxit, homo non separabit, Marc. x 5-9.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church