1623. Quod iridea attinet, est quasi caelum irideum ubi tota atmosphaera ex minimis iridibus continua apparet; sunt ibi qui ad provinciam oculi interioris pertinent, ad dextrum antrorsum paulo superius; ibi universa atmosphaera seu aura ex talibus fulgurationibus constat, radiata sic in singulis quasi originibus: circum est iridis maximae forma circumcingens, pulcherrima, ex similibus minoribus conflata, quae majoris pulcherrimae imagines sunt: unusquisque color constat ita a radiis innumeris sic ut myriades constituant unum commune perceptibile, quod est quasi modificatio originum lucis a caelestibus et spiritualibus quae producunt, et simul ideam repraesentativam sistunt coram visu. Iridum varietates et variationes sunt indefinitae; aliquas videre datum; utque capi aliqua idea possit quali varietate sunt, utque constet, ex quam innumeris radiis unum visibile consistit, licet modo unam et alteram describere.