1632. Locutus sum cum angelis de repraesentativis, quod nempe in regno vegetabili in tellure, nihil sit quod non aliquo modo repraesentet regnum Domini; dixerunt quod omnia pulchra et decora quae in regno vegetabili sunt, originem ducant per caelum a Domino; et cum caelestia et spiritualia Domini influunt in naturam, quod actualiter talia sistantur, quodque inde anima seu vita vegetativa; inde repraesentativa; hoc quia nescitur in mundo, dictum est arcanum caeleste.