Arcana Coelestia (Potts) n. 1634

Previous Number Next Number See English 

1634. GENESEOS CAPUT DECIMUM QUARTUM De Loquela Spirituum et Angelorum

Notum est ex Verbo Domini quod plures olim locuti sint cum spiritibus et angelis quodque audiverint et viderint plura quae in altera vita; sed quod postea quasi clausum sit caelum, usque adeo ut hodie vix credatur quod spiritus et angeli sint, minus quod aliquis cum illis loqui possit, putante' quod loqui cum inconspicuis, et quos in corde suo negant, sit impossibile: sed quia, ex Divina Domini Misericordia, concessum est inibi nunc per aliquot annos paene continue sociare cum illis sermones, et cum illis in consortio esse sicut unus eorum, quid de loquela illorum inter se scire datum est, licet nunc referre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church