1643. Loquela spirituum angelicorum est incomprehensibilis; ut paucis de loquela eorum, sed modo repraesentativa, dicatur: ipsa res sistitur repraesentative in forma mirabili quae abstracta est a sensuum objectis, et per repraesentativa amoenissima et pulcherrima innumeris modis variatur, cum continuo influxu affectionum ex felici amoris mutui influente per caelum superius a Domino, ex quo influxu sicut vivunt omnia et singula; unaquaevis res ita sistitur, et hoc per continuas series; unum solum repraesentativum in serie aliqua, nusquam ad intellectum describi potest: haec sunt quae influunt in ideas spirituum, sed his non apparent nisi ut commune quid afficiens influens absque distincta perceptione illorum quae distincte percipiuntur apud spiritus angelicos.