1652. Bona et vera quae apud Externum Hominem, sed apparentia ut bona et vera, fuerunt, ex quibus Dominus in pueritia pugnavit contra mala et falsa. Bona et vera apparentia significantur per 'reges' nominatos, vers. 1: at mala et falsa contra quae pugnatum, significantur per 'reges' nominatos, vers. 2: et quod haec immunda essent, vers. 3.