1654. Quod Dominus tunc debellaverit et evicerit persuasionum falsi genera omnia, quae sunt 'Rephaim, Zuzimi, Emim, Horitae, vers. 5, 6: dein ipsa falsa et mala, quae sunt 'Amalekita et Emoraeus,' vers. 7: postea cetera falsa et mala, quae sunt 'reges' nominati, vers. 8-11.