1658. Quod victi mali et infernales spiritus petierint vitam, et cetera non curarent, sed quod a Domino nihil iis ablatum, quia Ipsi a malis et falsis eorum nullum robur, sed quod dati in potestatem spiritibus bonis et angelis, significantur per illa quae in vers. 21-24.