Arcana Coelestia (Potts) n. 1675

Previous Number Next Number See English 

1675. 'Horitas in monte eorum Seir': quod significet persuasiones falsi quae ex amore sui, constat ex significatione 'Horitarum' et ex significatione 'Seir'; quod Horitas attinet, fuerunt illi qui habitarunt in monte Seir, ut constat ex Gen. xxxvi 8, 20 seq., ubi Esavus qui dictus Edom; per 'Esavum seu Edomum' significatur in genuino sensu Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam, et quoque per Esavum seu Edomum repraesentatur, ut multis constare potest tam ex historicis quam ex propheticis Verbi, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia per 'Horitas' repraesentabantur illi qui in persuasionibus falsi sunt, et repraesentativa illo tempore actualiter existebant, ideo quoque simile repraesentatum fuit per id quod 'Esavi posteri expulerint Horitas e monte Seir,' [2] de quibus apud Mosen ita, Terra Rephaim reputatur etiam haec, Rephaim habitarunt in ea prius, et Ammonitae vocant eos Zamzumim; populus magnus et multus et excelsus sicut Enakim; et perdidit eos Jehovah a coram illis, et possiderunt eos, et habitaverunt loco eorum. Quemadmodum fecit filiis Esavi habitantibus in Seir quod perdidit Horitas a coram illis, et possiderunt eos, et habitarunt loco eorum, Deut. ii 20-22;

haec repraesentant et significant idem quod hic de Kedorlaomero, nempe quod 'Kedorlaomer et reges cum illo percusserint Horitas in monte Seir,' nam per Kedorlaomerum, ut dictum, repraesentatur Domini Bonum et Verum in pueritia, ita Domini Humana Essentia quoad Bonum et Veram tunc, quo destruxit persuasiones falsi, hoc est, inferna tali diaboli turba impleta, quae persuasionibus falsi mundum spirituum, et consequenter genus humanum, aggressa est perdere: [3] et quia Esavus seu Edomus Dominum quoad Humanam Essentiam repraesentabat, etiam mons Seir, ut et Paran, repraesentabant illa quae Humanae Ipsius Essentiae essent, nempe caelestia amoris, ut constat ex benedictione Mosis, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis; e dextra Ipsius ignis legis illis, etiam amans populos, Deut. xxxiii 2, 3;

quod 'Jehovah exortus e monte Seir, et exsplenduit de monte Paran, non aliud significat quam Humanam Domini Essentiam; quisque scire potest quod 'exoriri de monte Seir, et exsplendere de montes Paran' non significet montes nec incolas, sed res Divinas, ita caelestia Humanae Domini Essentiae, ex Qua praedicatur quod Jehovah exortus et exsplenduerit: [4] quod 'Seir,' ex cantico Deborae et Baraki in Libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt,... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, v 4, 5;

[5] ubi 'exire e Seir et egredi ex agro Edomi' nec aliud significat. Adhuc manifestius in prophetia Bileami qui fuit unus ex filiis orientis seu- Syria ubi Antiquae Ecclesiae residuum fuit, apud Mosen, Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum, et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, Num. xxiv 17, 18;

ubi 'videre Ipsum et non jam, conspicere Ipsum, et non propinqui est Adventus Domini in mundum, cujus Humana Essentia dicit 'stella e Jacobo' quae oritura, tum 'Edomus et Seir'; quod non Edomus et Seir fieret hereditas, unicuique constare potest; quod 'hereditas Seir hostium illius,' seu 'mons hostium illius' est idem ac multoties alibi, quod expellendi hostes, et possidenda terra eorum. [6] Quod etiam mons Paran seu El-paran idem significet, qui in hoc versu nominatur, constat quoque apud Habakkuk, Deus a Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, selah, texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius impleta est terra, iii 3. Sed sciendum quod montes et terrae significationem habeant et accipiant ab habitatoribus qui ibi; quando Horitae ibi habitarunt, a Horitis; et quando expulsi, ab illis qui expulerunt, sicut ab Esavo seu Edomo, et quoque aliunde, quare in utroque sensu, in genuino et opposito; in genuino pro Humana Domini Essentia, in opposito pro amore sui; Humana Domini Essentia est ipse amor caelestis; amori caelesti oppositum est amor sui; ita Horitae hic significant persuasiones falsi ex amore sui. [7] Sunt persuasiones falsi ex amore sui, et persuasiones falsi ex amore mundi; illae persuasiones nempe quae ex amore sui, sunt foedissimae, at persuasiones ex amore mundi, non ita foedae; illae seu persuasiones falsi ex amore sui sunt oppositae caelestibus amoris, hae seu persuasiones falsi ex amore mundi sunt oppositae spiritualibus amoris; persuasiones ex amore sui secum ferunt quod imperare velint super omnia, et quantum eis relaxantur vincula tantum ruunt usque ut imperare velint super universum, et quod quoque ostensum, super Jehovam; quare persuasiones illius generis nusquam tolerantur in altera vita; at persuasiones ex amore mundi non eo usque ruunt; inde modo insaniae quod non contenti sint sua sorte, sed affectent vane gaudium caeleste, et sibi appropriare velint aliorum bona, non ita animo imperandi; sed differentiae illarum persuasionum sunt innumerabiles.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church