Arcana Coelestia (Potts) n. 1678

Previous Number Next Number See English 

1678. 'Reversi sunt et venerunt in {1} En-mishpat, haec Kadesh': quod significet continuationem, constat ab illis quae praecedunt et illis quae sequuntur; agitur hic nunc de falsis et malis inde; falsa significantur per 'Amalekitam,' et mala inde per 'Emoraeum Hazezon-tamar': per 'Kadesh' significantur vera, tum quoque contentiones de veris; hic quia de falsis, et de malis inde, agitur, quae evicit Dominus in prima sua pugna, hic nominatur 'En-mishpat haec Kadesh' quia contentio fuit de veris. [2] Quod 'Kadesh' significet vera de quibus contenditur, constat apud Ezechielem ubi termini Terrae Sanctae describuntur, Angulus meridiei versus austrum, a Tamar usque ad aquas Meriboth (contentionum) Kadeshum, hereditatem ad mare magnum, et angulum austri versus meridiem, xlvii 19; xlviii 28;

ubi 'meridies' pro luce veritatis; terminus ejus quo significatur contentio de veris, dicitur 'Kadesh.' [3] Kadesh quoque fuit ubi Moses percussit petram, e qua exiverunt aquae, quae aquae vocatae sunt Meribah ex contentione, Num. xx 1, 2, 11, 13;

per 'petram,' ut notum, significatur Dominus, per 'aquas' in sensu interno Verbi, spiritualia quae sunt vera: 'aquae Meribah' dictae quia de illis contentio: quod etiam dictae 'aquae contentionis Kadesh,' constat apud Mosen, Rebellastis ori Meo in deserto Zin, in contentione contionis, ut sanctificaretis Me per aquas in oculis eorum, hae aquae contentionis Kadesh deserti Zin, Num. xxvii 14; Deut. xxxii 51. Similiter fuit in Kadesh, quo reversi exploratores e terra Canaane, et ubi murmurarunt et contenderunt, non volentes intrare in terram, Num. xiii 26. [4] Ex his constat quod 'En-mishpat' seu fons judicii aut fons Mishpat Kadesh significet contentionem de veris, et sic continuationem. Quia hic historica vera sunt ac ita factum, apparere potest sicut non talia repraesentata sint et significata per loca quo venit, et per gentes quas percussit Kedorlaomer; sed historica omnia in Verbo sunt repraesentativa et significativa, tam quoad loca quam quoad gentes, ut et quoad facta, ut manifeste constare potest ab omnibus tam in historicis Verbi quam in propheticis. @1 So I, but ad elsewhere.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church