Arcana Coelestia (Potts) n. 1680

Previous Number Next Number See English 

1680. 'Et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar quod significet genera malorum quae inde, constat ex illis quae num dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione 'Emoraeorum de qua in cap. seq. xv ad vers. 16. Quod mala et falsa attinet, contra quae Dominus pugnavit, sciendum quod fuerint infernales spiritus qui in malis et falsis, hoc est, quod fuerint inferna talibus impleta quae continue infestabant genus humanum; infernales non aliud cupiunt quam perdere unumquemque, nec plus voluptatis percipiunt quam dum cruciant: [2] distinguuntur in altera vita omnes spiritus ex eo qui malum cupiunt contra alios, sunt spiritus infernales seu diabolici; qui autem bonum aliis volunt, sunt spiritus boni et angelici; homo potest scire inter quos est, num inter infernales vel inter angelicos; si proximo intendit malum, de illo non nisi malum cogitat, et cum potest etiam actualiter facit, et in eo delectatur, is est inter infernale: et fit etiam infernalis in altera vita; at qui proximo intendit bonum, et de illo non nisi bonum cogitat, et cum potest actualiter facit, is es inter angelicos, et fit etiam angelus in altera vita; hoc characteristicon est, examinet quisque se secundum hoc qualis est: [3] nihil est quod non malum faciat cum non potest nec audet, et nihil est quod bonum faciat sui causa, haec sunt externa quae removentur in altera vita, homo est ibi sicut cogitat et intendit; sunt plures qui ex habitu in mundo bene loqui possunt, sed appercipitur ilico num mens seu intentio consentit; si non, rejicitur inter infernales sui generis et speciei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church