1683. Quod 'ordinaverunt cum iis praelium' significet quod aggressi, constat ex significatione 'ordinare praelium' quod sit oppugnare, nam quod ii rebellaverint, dicitur supra vers. 3; patet quoque ex eo quod mali spiritus sint qui aggrediuntur; ita eram se res habet: Dominus nusquam cum aliquo inferno incohavit pugnam, sed inferna Ipsum aggressa sunt; ut fit quoque apud unumquemvis hominem qui in tentatione est, seu in pugna cum malis spiritibus; apud eum nusquam angeli aggrediuntur, sed semper et continue mali seu infernales spiritus; angeli solum avertunt et defendunt; hoc venit a Domino, qui nusquam alicui, si vel foret omnium pessimus et infensissimus hostis, malum inferre vult aut eum detrudere in infernum, sed is est qui sibi malum infert, et praecipitat in infernum: hoc quoque sequitur a natura mali et a natura boni; natura mali est ut unumquemvis lacessere velit; natura boni est ut nullum; mali in ipsamet sua vita sunt cum aggrediuntur, continue enim cupiunt perdere; boni in ipsamet sua vita sunt cum neminem aggrediuntur, et cum usum praestare possunt alios a malis defendendo.