Arcana Coelestia (Potts) n. 1686

Previous Number Next Number See English 

1686. 'Quatuor reges cum quinque': quod significet horum unionem, et illorum disunionem, constare potest a significatione 'quatuor' et a significatione 'quinque'; 'quatuor' significant unionem quia paria, sicut quoque duo cum spectant conjugia rerum, ut quoque observatum n. 720; 'quinque' autem disunionem quia parum, ut ostensum n. 649; se habent omnia praedicate ad rem de qua agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church