Arcana Coelestia (Potts) n. 1694

Previous Number Next Number See English 

1694. Quod 'sumpserunt omnes opes Sodomae et Amora significet quod deprivati potentia malum agendi, constat a significatione 'sumere opes alicujus'; per opes Sodomae et Amorae in sensu interno non aliud intelligitur quam malum et falsum, malum hic significatur per 'opes,' et falsum per 'cibum': opes et divitiae spirituales respective ad bonos, non sunt aliud quam bona et vera quibus donantur et ditantur a Domino; ita opes et divitiae respective ad malos, non sunt aliud quam mala et falsa quae sibi ipsis acquisiverunt; talia etiam per opes in Verbo significantur: ex his constat quod 'sumere opes Sodomae Amorae' sit privare eos potentia malum agendi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church