Arcana Coelestia (Potts) n. 1703

Previous Number Next Number See English 

1703. Quod 'Hebraeus' in Verbo praedicetur de illis quae sunt alicujus servitii, constat a sequentibus locis; apud Mosen, Quando vendetur tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et serviet tibi sex annos, et in anno septimo dimittes eum liberum a tecum, Deut. xv 12;

ubi 'Hebraeus et Hebraea' dicitur quia de servitio agitur: apud Jeremiam, A fine septem annorum dimittetis quisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus fuerit tibi, et serviverit tibi sex annos, xxxiv 9, 14;

ubi similiter 'Hebraeus' dicitur quia de servitio; alioquin filii Jacobi apud Prophetas non Hebraei vocantur: apud Samuelem, Philistaei dicebant, Confortamini et estote in viros, ne serviatis Hebraeis, sicut serviverunt vobis, 1 Sam. iv 9;

similiter: apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Intra ad Pharaonem, et loquaris ad eum, Sic dixit Jehovah Deus Jehovah Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, ut serviant Mihi, Exod. ix 1, 13; x 3;

ubi quoque ex servitio vocati sunt Hebraei: Potipharis uxor de Josepho, Clamavit ad viros domus suae, et dixit eis, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum, ad illudendum nobis, Gen. xxxix 14;

'Hebraeus' dicitur quia ibi erat servus: princeps pincernarum a Pharaonem, Nobiscum erat puer Hebraeus, servus principis satellitum, et interpretatus est nobis somnia, Gen. xli 12:

et praeterea Aegyptii vocabant filios Israelis Hebraeos, quia erant servi seu in servitute, ut notum, Exod. i 15, 16, 19, et alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church