Arcana Coelestia (Potts) n. 1763

Previous Number Next Number See English 

1763. Audita quoque spirituum plurium loquela simultanea, undulans instar voluminis, influens in cerebrum varia determinatione. Tum loquela quorundam spirituum quae terminatur quadruplicato, quasi ad tonum sonum triturantium; hi spiritus ab aliis separati sunt; capiti inducunt dolore tanquam attractionis syringicae. Auditi qui locuti voce sonora, sed quasi intus in se, sed usque ut loquela ad auditum perveniret. [2] Alii qui locuti per egurgitationem vocum sicut a ventre; sunt tales qui nihil attendere volunt ad sensum rei, sed ad loquendum ab aliis adiguntur. Audivi qui locuti sono rauco sicut bifido; applicant se sinistro lateri sub ulna, etiam sinistrae auriculae. Tum quoque qui sonore loqui non poterant, sed sicut illi qui in rheumatismo sunt; ex illis sunt qui eliciunt aliorum arcana fine nocendi, per insinuationes in jucunda eorum. [3] Sunt spiritus parvi qui tametsi pauci, usque loquuntur sicut ingens multitudo, quasi tonantes; auditi supra caput, et putabam esse multitudinem, sed tunc unus ad me venit ad sinistrum latus infra brachium, et similiter cum voce tonante locutus; discessit quoque et similiter faciebat; unde tales, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Sed hae species loquelae sunt rariores. Haec, quod mirum, tam alte et sonore audiuntur cui auditus organa interiora aperta sunt, tum spiritibus, sicut audiuntur soni et loquelae hominis in tellure: at cui non aperta sunt, ne hilum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church