1769. Quidam spiritus ad me venit non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in altissimo, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; [2] sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput I Deut., de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet quae in sensu litterae sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset: hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. [3] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse quod audiverit, viderit et perceperit ita esse. [4] Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse, sed esse phantasias; quare etiam hi subito sublati sunt inde mecum locuti, et fassi, quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, e quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. [5] Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu illius interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant: praeterea dixit quod inde cogitationes meas et affectiones meas intueri penitus posset, in quibus perciperet plura quam potuisset edicere, sicut causas, influxus unde et a quibus, ideas quomodo mixtae essent terrenis, et quod separandae omnino, praeter alia.