Arcana Coelestia (Potts) n. 1796

Previous Number Next Number See English 

1796. 'Is Damascenus Eliezer': quod sit externa Ecclesia, exinde nunc constat, tum ex significatione 'Damasceni'; Damascus fuit urbs principalis Syriae ubi reliquiae cultus Ecclesiae Antiquae fuerunt; et unde Heberus seu gens Hebraea, apud quam non nisi quam externum Ecclesiae fuit, ut prius dictum n. 1238, 1241, ita ibi non nisi quam 'procuratio domus.' Quod in his sit aliquid desperationis proinde tentationis Domini, patet ex verbis, tum ex consolatione, quae sequitur de Ecclesia interna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church