1815. 'Dixit ad illum, Ego Jehovah': quod significet Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio, constat ex illis quae passim prius dicta sunt, nempe quod Internum Domini, hoc est, quodcumque Dominus ex Patre accepit, in Ipso fuerit Jehovah, nam, ex Jehovah conceptus est: aliud est quod homo accipit a patre et aliud quod a matre; a patre accipit homo omne quod internum est, ipsa anima seu vita est ex patre, sed a matre accipit omne quod externum est; verbo, interior homo seu ipse spiritus est a patre, sed exterior homo seu ipsum corpus est a matre; quod quisque capere potest solum ex eo quod ipsa anima implantetur a patre, quae incohat se induere corpusculari forma in ovulo; quicquid dein adjicitur tam in ovulo quam in utero, est matris, nam aliunde accrementum non habet: [2] inde constare potest quod Dominus quoad Interna fuerint Jehovah: at quia externum quod Dominus accepit a matre, uniendum esset Divino seu Jehovae, et hoc per tentationes et victorias, ut dictum, non potuit aliter in statibus illis Ipsi apparere quam quando cum Jehovah locutus est, quod esset quasi cum alio, cum tamen Ipse locutus fuit secum quantum nempe conjunctus fuit. Perceptio quam Dominus habuit perfectissimam prae omnibus qui nati sunt, fuit ex Interno Ipsius, hoc est, ex Ipso Jehovah, quod hic in sensu interno significatur per id quod 'dixerit ad illum Jehovah.'