1819. 'Dixit, Domine Jehovih': quod significet Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno, constat ex illis quae in praecedente versu dicta sunt ad illa verba, 'dixit ad illum Jehovah, tum ex illis quae in vers. 2 hujus capitis de Domino Jehovih, quod si Interioris Hominis collocutio cum Interno, seu Jehovah; imprimis cum fuit in tentatione.