182. GENESEOS CAPUT TERTIUM Continuatio de resuscitati introitu in vitam aeternam
CUM angeli caelestes apud resuscitatum sunt, non relinquunt eum, nam unumquemvis amant; sed cum talis est anima ut in caelestium consortio non amplius esse possit, tunc illa ab iis discedere avet; quod cum fit, veniunt angeli spirituales, qui dant ei lucis usuram, nam prius nihil vidit sed solum cogitavit.