1821. Vers. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. 'Dixit ad illum' significat perceptionem: 'accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem' significat illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, 'vitula' caelestium exteriorum, 'capra' caelestium interiorum, 'aries' caelestium spiritualium; quod 'triennis,' erat quia involverent omnia Ecclesiae quoad tempora et status: 'et turturem et pullum' significat illa quae repraesentativa sunt spiritualium Ecclesiae, 'turtur' quae exteriora, 'pullus' quae interiora.