1827. Quod 'turtur' significet illa quae repraesentativa spiritualium exteriorum et 'pullus' quae interiorum sunt, constare potest ab illis quae dicta sunt de caelestibus, quorum exteriora significata sunt per 'vitulam,' et interiora per 'capram,' et quae intermedia sunt per 'arietem.'