Arcana Coelestia (Potts) n. 1844

Previous Number Next Number See English 

1844. 'In terra quae non illis': quod significet ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide, constat ex significatione 'terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068. Hodie Ecclesiam praedicant ex solis doctrinalibus fidei, et ex illis distinguunt Ecclesias Domini, non curantes quali vita sint, sive odia intestina foveant, et sicut ferae unus alterum dilanient, spolient, deprivent fama, honore, opibus, et corde negent quicquid sanctum est; cum tamen apud tales nusquam est Ecclesia sed apud illos qui Dominum amant et proximum sicut semet, conscientiam habent, et talia odia de quibus dictum, aversantur; hi usque inter illos sunt sicut 'peregrini,' et eos quantum possunt, dicteriis laedunt et persequuntur, vel spectant illos sicut simplices, viles et nauci; hoc nunc est quod 'peregrinum erit semen tuum in terra.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church