1847. 'Quadringentis annis': quod significet durationem et statum nempe tentationum, constat a significatione (x)'quadringentorum' qui numerus idem significat ac quadraginta, nempe tentationum durationes et status, de qua n. 730, 862; tentationum durationes breviores et diuturniores per 'quadraginta' in Verbo describuntur. In sensu litterali spectant haec durationem filiorum Jacobi in Aegypto, quae quod fuerit triginta et quadringentorum annorum, constat Exod. xii 40, tametsi duratio tanta non fuerit ab adventu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami ibi, ut prius observatum; ab hac triginta et quadringenti dictum quia numerus hic involvit tentationes, quas repraesentabant per servitutem in Aegypto, tum postea per quadraginta annorum afflictiones in deserto.