1872. Apparuit mihi puella pulchra et candida facie, pergens cito versu dextrum sursum, paulum accelerans, aetate ut in primo flore, non infans nec juvenis, veste nigra splendente decora, sic laeta festinabat a luce in lucem dictum quod interiora Verbi talia sint cum primum ascendunt; vestis nigra fuit Verbum in littera. Postea puella adolescens volabat ad dextram genam, sed visu solum interiore appercepta; dictum quod illa sint quae ex interno sensu Verbi ad captum non perveniunt.