1889. Similiter se habet in hoc capite cum nominibus Abrami, Sarai, Hagaris et Ismaelis; quae autem illa involvunt, constare potest a Contentis, dein ab explicatione singulorum in sequentibus; sed talia sunt quae non facile ad captum explicari possunt; agitur enim sub illis de Rationali Domini quomodo illud conceptum et natum, et quale fiat antequam unitum Domini Interno, quod erat Jehovah quod non facile ad captum explicabile sit, causa est quia hodie non scitur quid internus homo, quid interior, et quid exterior; cum dicitur `rationale,' aut `rationalis homo,' tunc aliqua idea habetur, at cum dicitur quod rationale sit medium inter internum et externum, hoc pauci si ulli capiunt; sed usque quia in sensu interno hic agitur de Rationali Homine apud Dominum quomodo conceptus et natus ab Interni Hominis influxu in Externum, et haec sunt quae historica de Abramo, Hagare et Ismaele involvunt, ne prorsus peregrina obveniant quae in explicatione sequuntur, sciendum quod apud unumquemvis hominem sit internus homo, sit rationalis qui medius, et sit externus; et quod hi inter se distinctissimi sint, de quibus videantur quae prius dicta n. 978. CAPUT XVI 1. ET Sarai uxor Abrami non peperit illi; et ei ancilla Aegyptia, et nomen ejus Hagar. 2. Et dixit Sarai ad Abram, Ecce quaeso conclusit me JEHOVAH a pariendo, ingredere quaeso ad ancillam meam forte aedificabor ab ea et; et auscultavit Abram voci Sarai. 3. Et accepit Sarai uxor Abrami Hagarem Aegyptiam ancillam suam, a fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan, et dedit Abramo viro suo, illi in mulierem. 4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus. 5. Et dixit Sarai ad Abram, Injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum, et vidit quod concepit, et vilis sum in oculis ejus, judicet JEHOVAH inter me et inter te. 6. Et dixit Abram ad Sarai, Ecce ancilla tua in manu tua, fac ei quod bonum in oculis tuis; et humiliavit eam Sarai, et fugit a facie ejus. 7. Et invenit eam angelus JEHOVAE ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur. 8. Et dixit, Hagar, ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? et dixit, A facie Sarai dominae meae ego fugio. 9. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Revertere ad dominam tuam, et humilia te sub manibus illius. 10. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Multiplicando multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. 11. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Ecce tu gravida, et paries filium, et appellabis nomen ejus Ismael, quia audivit JEHOVAH ad afflictionem tuam. 12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum, et contra facies omnium fratrum suorum habitabit. 13. Et vocavit nomen JEHOVAE loquentis ad se, TU DEUS videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? 14. Propterea vocavit fontem, fons Vivo videnti me; ecce inter Kadesh et inter Bared. 15. Et peperit Hagar Abramo filium, et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Ismael. 16. Et Abram filius octoginta annorum et sex annorum, in pariendo Hagar Ismaelem Abramo.