1910. `Et concepit': quod significet primam vitam rationalis, constat a significatione `conceptionis' quod sit prima vita: quod rationale attinet, hoc vitam suam, ut dictum, accipit a vita interni hominis influente in vitam affectionis cognitionum et scientiarum exterioris; vita affectionis cognitionum et scientiarum dat rationali quasi corpus, seu induit vitam interni hominis sicut corpus animam; cognitiones et scientiae non aliter se habent: idea seu instar animae et corporis est in singulis quae apud hominem, in singulis ejus affectionis, et in singulis ejus cogitationis, nam nihil non utcumque simplex apparet, est compositum, et existit a priore se.