Arcana Coelestia (Potts) n. 1967

Previous Number Next Number See English 

1967. Venditantur visiones quorundam qui dixerunt se vidisse plura, etiam viderunt sed in phantasia; instructus sum de iis, et ostensum quoque, quomodo existunt; sunt spiritus qui inducunt tales {1} species per phantasias, ut appareant sicut forent, ut dum in umbra aliquid vident, aut in lumine lunari, aut etiam in die si objectum in obscuro, tunc spiritus tenent animum ejus in cogitatione alicujus rei fixe et continenter, sive animalis, sive monstri, sive silvae sive alius cujuspiam rei, in qua quamdiu tenetur, phantasia augetur et crescit usque adeo ut persuadeatur, et videat prorsus sicut ipsa forent; cum tamen nihil aliud sunt quam illusiones: cadunt in eos qui phantasiis multum indulgent et in infirmitate animi sunt, et inde facti creduli; sunt hi visionarii. @1 apud homines.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church