1984. GENESEOS CAPUT DECIMUM SEPTIMUM
Pauci possunt credere quod in Verbo sit sensus internus qui prorsus non elucet ex littera, et hoc quia tam remotus est a sensu litterae, ut {1} quasi distet sicut caelum a terra; sed quod sensus litterae in {2} se talia contineat, et quod sit repraesentativus et significativus arcanorum quae nemo videt quam Dominus et angeli a Domino, constat ab illis quae in Parte Prima passim dicta sunt: se habet sensus litterae ad sensum internum sicut hominis corpus ad ejus animam; homo dum in corpore est et ex corporeis cogitat, paene nescit aliquid de anima, nam corporis functiones aliae sunt quam animae, adeo ut si functiones animae detegerentur, non agnoscerentur quod tales; ita se habet quoque cum internis Verbi; in internis ejus est anima, hoc est, vita illius; haec, nempe interna, nihil aliud spectant quam Dominum, Ipsius Regnum, Ecclesiam, et illa quae Ipsius Regni et Ecclesiae sunt apud hominem; quae cum spectantur, est Verbum Domini, nam tunc est ipsa vita in illis; quod ita se habeat, multis confirmatum est in Parte Prima; et pro certo scire datum {3}; nusquam enim aliquae ideae de corporeis et mundanis transire possunt ad angelos, sed exuuntur illae et prorsus removentur in primo limine cum abeunt ab homine, ut {4} ab ipsa experientia videri potest in Parte Prima, n. 1769-1772 incl.; et quomodo mutantur n. 1872-1876: [2] Hoc quoque satis constare potest ex perplurimis in Verbo, quae nusquam intelligibilia sunt in sensu litterae, quae nisi illis anima seu vita talis inesset, non agnoscerentur pro Verbo Domini, nec ulli qui non ab infantia imbuit quod crederet Verbum esse inspiratum et sic sanctum, apparerent ut Divina. Quis ex sensu litterae sciret quod significant illa quae Jacobus locutus ad filios suos ante mortem, Gen. xlix? Quod Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum, vers. 17. Quod Gadem turma depraedabitur [eum,] ille depraedabitur calcaneum, vers. 19. Quod Naphtali [sit] cerva dimissa, dans sermones elegantiae, vers. 21. Quod Jehudah ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae: lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus {5} prae lacte, vers. 11, 12. Similiter in perplurimis locis apud Prophetas; at quid haec significant, nusquam patet nisi in {6} sensu interno, in quo omnia et singula pulcherrimo ordine cohaerent. [3] Similiter quae Dominus dixit de ultimis temporibus apud Matthaeum, In consummatione saeculi, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam; et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, xxiv 29, 30;
haec nusquam significant obscurationem solis et lunae, nec delapsum stellarum de caelo, nec planctum tribuum, sed charitatem et fidem, quae in sensu interno sunt `sol' et `luna', et [ita] obscurabuntur; tum {7} cognitiones boni et veri, quae sunt `stellae', et hic vocantur `virtutes caelorum' quae ita decident et evanescent; et quod omnia fidei, quae sunt `tribus terrae' ut quoque ostensum est in Parte Prima n. 31, 32, 1053, 1529-1531, 1808. Ex his paucis nunc constare potest quid sensus internus Verbi, tum quod remotus et aliquibus in locis remotissimus sit a sensu litterae: sed usque sensus litterae repraesentat vera, et sistit apparentias veri, in quibus homo esse potest dum non in luce veri. @1 et.$ @2 i Verbi.$ @3 mihi.$ @4 i et mutantur in ideas caelestes et spirituales, ita in tales quae sunt sensu interni.$ @5 dentes.$ @6 a.$ @7 et.$
CAPUT XVII
1. ET fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum, et apparuit JEHOVAH {1} ad Abramum, et dixit ad illum, Ego DEUS {1} Shaddai, ambula tibi coram me, et esto integer. @1 In A there are no double underlinings to denote caps. in this chapter.$ 2. Et dabo foedus Meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde {1} valde. @1 i et.$ 3. Et cecidit Abram super facies suas; et locutus est cum illo DEUS, dicendo, 4. Ego, ecce foedus Meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium. 5. Et non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te. 6. Et fructificabo temet in valde valde, et dabo te in gentes; et reges ex te exibunt. 7. Et erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te in generationes illorum, in foedus aeternum, ad esse tibi in DEUM, et semini tuo post te. 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in DEUM. 9. Et dixit DEUS ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum. 10. Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum. 11. Et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos. 12. Et filius octo dierum circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. 13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui, et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum. 14. Et praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui, et excidetur anima illa ex populis suis, foedus Meum irritum fecit. 15. Et dixit DEUS ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius. 16. Et benedicam (c)illi, et etiam dabo ex illa tibi filium; et benedicam (c)illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt. 17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum pariet? 18. Et dixit Abraham ad DEUM, Utinam Jishmael vivat coram Te. 19. Et dixit DEUS, Vere Sarah uxor tua pariens tibi filium, et vocabis nomen illius Jishak, et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum semini illius post illum. 20. Et quoad Jishmaelem audivi te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde; duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. 21. Et foedus Meum erigam cum Jishako, quem pariet tibi Sarah, ad statum tempus hoc in anno sequente. 22. Et absolvit ad loquendum cum illo, et ascendit DEUS desuper Abrahamo. 23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo DEUS. 24. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui. 25. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus. 26. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus. 27. Et omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti, a filio alienigena, circumcisi sunt cum illo.