1994. `Et esto integer': quod significet bonum charitatis, constat a significatione `integri' quod sit facere bonum ex vero, hoc est, bonum ex conscientia veri, ita ex charitate, nam haec conscientiam facit, de qua ejus significatione videatur n. 612; at quia de Domino in sensu interno agitur, per `integrum' significatur bonum charitatis, nam ex charitate procedit bonum, adeo ut ipsum verum quod inde, sit bonum.