20. Vers. 3. Et dixit Deus, Sit lux, et facta est lux. Primum est, cum homo incipit scire quod sit bonum et verum aliquod superius: homines prorsus externi ne quidem sciunt quid bonum et quid veram; nam omnia quae sunt amoris sui et amoris mundi, putant esse bona; et omnia quae amoribus istis favent, putant esse vera, ita nescientes quod bona ista sint mala et vera ista sint falsa: at cum concipitur homo e novo, primum scire incipit quod bona ejus non sint bona; cumque magis ad lucem venit, quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et verum: quod scire debeant quod Dominus sit, Ipse dicit apud Johannem, Nisi credideritis, quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24;
dein quod Dominus sit ipsum bonum seu vita, et ipsum verum seu lux, ac ita quod nullum bonum et verum nisi a Domino, etiam apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus {1} erat Verbum,...omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet;...Ipse erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1, 3, 4, 9. @ 1 The order of words here is just as in Sch., Vulg., and Gk.; the Gk. is Kai Theos en ho logos.$