Arcana Coelestia (Potts) n. 2037

Previous Number Next Number See English 

2037. `Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos': quod significet indicium conjunctionis omnium cum Domino, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua prius; hic quod sit indicium conjunctionis, constat a versu sequente ubi appellatur `signum foederis' ubi haec, `circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis, inter Me et inter vos.' `Signa foederis' erant omnes ritus externi Ecclesiae, qui sancte habendi, quia per illos significabantur interna; circumcisio de qua hic agitur, nec fuit nisi ritus repraesentativus et significativus, de quo in sequentibus; sed usque tales ritus in Verbo passim vocantur `foedus,' ex causa quia externa repraesentabant et sic significabant interna; interna sunt foederis quia conjungunt, non autem externa nisi per interna; externa erant solum signa foederis seu indicia conjunctionis, ex quibus recordarentur internorum et sic per haec conjungerentur; de signis foederis videatur n. (x)1038; omnia interna quae foederis sunt seu quae conjungunt, se referant ad amorem et charitatem, et ex amore et charitate procedunt, nam ex his binis, nempe amare Dominum {1} supra se et proximum ut se, omnis Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei pendet, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35. @1 Deum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church